- OSA
- OSAvox recentioris aevi, Germanis et Cambrobritannis Hosen, Gallis Heuse et Houseaux, Iralis vosa, apud Ioh. de Ianua genus quoddam calcenmenti, dicitur ab Os, ossit, quod primo de coriisboum Osae factae sunt.Paulus Warnefridus l. 4. c. 23. Postea coeperunt Osis uti, supra quas equitantes tybrugos byrreos mittebant. Apud Isidorum est Ossa: sic Adalbero Laudunenfi ad Kobertum RegemOssa superficiem stringit diffusa deorsum.Apud Monachum Sangallensem de Carolo M. l. 2. Hossa, quam ibi Galliculam Latine et Ocream dixit. Apud Matthaeum Paris. A. 1247. Heuse, calceamentum militare, in Concil. Parisiensi Hosella, calceamentum saeculare etc. Latinis Tibiale, Crurale, Caligas quae tamen voces hodie a pristina significatione degenerârunt, neque Hosa nunc aliud quid est apud Germanos aliosque, quam bracca Veteribus. Hinc Hosibindae, Germanice Hosenband, fasciae crurales, quarum mentio in Ep. Synodali Concilii Duziacensis I. Inde umgas ad spataset balteos et calcaria atque ligaturas Hosarum, quas Hosibindas dicunt, fieri iussit, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.